*** finis vol. I
Mostrando entradas con la etiqueta boecio. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta boecio. Mostrar todas las entradas
100 [BOEC. De consolatione Philosophiae IV vi 54]
Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed video te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.
95 [BOEC. De topicis differentiis I ii 1]
Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Non vero idem est argumentum quod argumentatio: nam vis sententiae ratioque ea, quae clauditur oratione, cum aliquid probatur ambiguum, argumentum vocatur; ipsa vero argumenti elocutio, argumentatio dicitur. Quo fit ut argumentum quidem virtus vel mens argumentationis sit atque sententia, argumentatio vero argumenti per orationem explicatio. Locus vero argumenti sedes vel unde ad propositam quaestionem conveniens trahitur argumentum.
94 [BOEC. De topicis differentiis I ii 1]
Propositio est oratio verum falsumve significans, ut si quis dicat "caelum esse volubile", haec et enuntiatio et proloquium nuncupatur. Quaestio vero est in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio, ut si quis quaerat "an caelum sit volubile". Conclusio est argumentis approbata propositio, ut si quis ex aliis rebus probet "caelum esse volubile". Enuntiatio quippe, sive sui tantum causa dicatur sive ad aliud afferatur approbandum, propositio est; si de ipsa quaeritur, quaestio; si ipsa est approbata, conclusio. Idem est igitur propositio, quaestio et conclusio sed differunt supra dicto modo.
84 [BOEC. Consolatio Philosophiae III vii 1]
Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro; tristes vero esse uoluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget. Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio.
83 [BOEC. Consolatio Philosophiae II viii 2]
Nondum forte quid loquar intellegis. Mirum est quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo. Etenim plus hominibus reor adversam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis, cum videtur blanda, mentitur; haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absolvit.
76 [BOEC. Consolatio Philosophiae IV iv 26]
Tum ego: "Cum tuas", inquam, "rationes considero, nihil dici verius puto; at si ad hominum iudicia revertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda videantur?" "Ita est", inquit illa. "Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere, similesque avibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. [...] Vide autem quid aeterna lex sanciat. Melioribus animum conformaveris, nihil opus est iudice praemium deferente; tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti.
71 [BOEC. Consolatio Philosophiae IV 4 1]
'Fateor', inquam, 'nec iniuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere noluissem'. 'Nec licet', inquit, 'uti convenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena relevetur. Etenim, quod incredibile cuiquam forte videatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint'.
[ES]
[EN]
68 [BOEC. Consolatio Philosophiae V i 11]
'Quid igitur', inquam, 'nihilne est quod vel casus vel fortuitum iure appellari queat? An est aliquid, tametsi vulgus lateat, cui vocabula ista conveniant?' 'Aristoteles meus id', inquit, 'in Physicis et brevi et veri propinqua ratione definivit'. 'Quonam', inquam 'modo?' 'Quotiens', ait, 'aliquid cuiuspiam rei gratia geritur aliudque quibusdam de causis quam quod intendebatur obtingit, casus vocatur, ut si quis colendi agri causa fodiens humum defossi auri pondus inveniat. Hoc igitur fortuito quidem creditur accidisse, verum non de nihilo est; nam proprias causas habet quarum inprovisus inopinatusque concursus casum uidetur operatus'.
[ES]
[EN]
13 [BOEC. Consolatio Philosophiae III x 37]
Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est; quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo potest. Contraque etiam quae natura bona non sunt tamen, si esse videantur, quasi vere bona sint appetuntur. Quo fit uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. [ES]
6 [BOEC. Consolatio Philosophiae V vi 46]
Nec frustra sunt in deo positae spes precesque, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt. Aversamini igitur vitia, colite virtutes, ad rectas spes animum sublevate, humiles preces in excelsa porrigite. Magna vobis est, si dissimulare non vultis, necessitas indicta probitatis, cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis. [ES]
Suscribirse a:
Entradas (Atom)