94 [BOEC. De topicis differentiis I ii 1]

Propositio est oratio verum falsumve significans, ut si quis dicat "caelum esse volubile", haec et enuntiatio et proloquium nuncupatur. Quaestio vero est in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio, ut si quis quaerat "an caelum sit volubile". Conclusio est argumentis approbata propositio, ut si quis ex aliis rebus probet "caelum esse volubile". Enuntiatio quippe, sive sui tantum causa dicatur sive ad aliud afferatur approbandum, propositio est; si de ipsa quaeritur, quaestio; si ipsa est approbata, conclusio. Idem est igitur propositio, quaestio et conclusio sed differunt supra dicto modo.