100 [BOEC. De consolatione Philosophiae IV vi 54]

Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed video te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.

*** finis vol. I

99 [CIC. De amicitia ix 31]

Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus) sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. Ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus.

98 [M. FICINUS Theologia Platonica XVII iii 1]

Quatuor sunt animarum genera. Sunt animae divinae, id est animae sphaerarum, mundi atque siderum, quae ideo divinae dicuntur, quoniam et deo proximae sunt et communem mundi providentiam agunt in regione perpetua. Sunt animae profanae, id est animae bestiarum propriae, omnis divinitatis expertes. Sed has in praesentia dimittamus. Sunt inter haec extrema media duo, animae scilicet semper deum sequentes, quales sunt animae daemonum heroumque sublimium, quae licet proprie divinae non appellentur, numquam tamen a deo discedunt. [...] Sub iis sunt animae, quae quandoque sequuntur deum, quandoque relinquunt. [...] Tales sunt inferiorum daemonum heroumque animae, sed manifestius hominum animae, [...] mentium omnium infimae.

97 [CIC. Paradoxa stoicorum I iii 15]

Ut enim est quisque maxime boni particeps ita est laudabilis maxime; neque est ullum bonum de quo non is qui id habeat, honeste possit gloriari. Quid autem est horum in voluptate? Melioremne efficit aut laudabiliorem virum? An quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione effert? Atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.

96 [CIC. Paradoxa stoicorum I iii 14]

Illud arte tenent [Epicurei] accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum. Quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum. Tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque quadripedem aliquam putes interesse? Quidquamne bonum est, quod non eum qui id possidet meliorem facit?

95 [BOEC. De topicis differentiis I ii 1]

Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Non vero idem est argumentum quod argumentatio: nam vis sententiae ratioque ea, quae clauditur oratione, cum aliquid probatur ambiguum, argumentum vocatur; ipsa vero argumenti elocutio, argumentatio dicitur. Quo fit ut argumentum quidem virtus vel mens argumentationis sit atque sententia, argumentatio vero argumenti per orationem explicatio. Locus vero argumenti sedes vel unde ad propositam quaestionem conveniens trahitur argumentum.

94 [BOEC. De topicis differentiis I ii 1]

Propositio est oratio verum falsumve significans, ut si quis dicat "caelum esse volubile", haec et enuntiatio et proloquium nuncupatur. Quaestio vero est in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio, ut si quis quaerat "an caelum sit volubile". Conclusio est argumentis approbata propositio, ut si quis ex aliis rebus probet "caelum esse volubile". Enuntiatio quippe, sive sui tantum causa dicatur sive ad aliud afferatur approbandum, propositio est; si de ipsa quaeritur, quaestio; si ipsa est approbata, conclusio. Idem est igitur propositio, quaestio et conclusio sed differunt supra dicto modo.