Mostrando entradas con la etiqueta cicerón. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta cicerón. Mostrar todas las entradas

99 [CIC. De amicitia ix 31]

Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam (neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus) sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus. Ab his, qui pecudum ritu ad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus.

97 [CIC. Paradoxa stoicorum I iii 15]

Ut enim est quisque maxime boni particeps ita est laudabilis maxime; neque est ullum bonum de quo non is qui id habeat, honeste possit gloriari. Quid autem est horum in voluptate? Melioremne efficit aut laudabiliorem virum? An quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione effert? Atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior eo magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et recte vivere.

96 [CIC. Paradoxa stoicorum I iii 14]

Illud arte tenent [Epicurei] accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum. Quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum. Tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque prosternes, ut nihil inter te atque quadripedem aliquam putes interesse? Quidquamne bonum est, quod non eum qui id possidet meliorem facit?

90 [CIC. De senectute ix 27]

Ne nunc [senex] quidem vires desidero adulescentis --is enim erat locus alter de vitiis senectutis--, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti, et quidquid agas, agere pro viribus. Quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? Qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse: 'at hi quidem mortui iam sunt'. Non vero tam isti, quam tu ipse, nugator! Neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis.

89 [CIC. Topica xxi 82]

Coniecturae ratio in quattuor partes distributa est, quarum una est cum quaeritur sitne aliquid; altera unde ortum sit; tertia quae id causa effecerit; quarta in qua de commutatione rei quaeritur. Sitne sic: ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re vera, an haec tantum in opinione sint. Unde autem sit ortum: ut cum quaeritur, natura an doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.

88 [CIC. Topica xxi 82]

Quaestionum autem “quacumque de re" sunt duo genera: unum cognitionis alterum actionis. Cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem huius modi exempla sunt: sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis quaestiones tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur. Horum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione explicatur.

87 [CIC. Tusculanae disputationes I xli 99]

'Ne vos quidem, iudices ii, qui me [Socratem] absolvistis, mortem timueritis. Nec enim cuiquam bono mali quidquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis immortalibus negligentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. Nec vero ego iis, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt'. Et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo: 'Sed tempus est' inquit 'iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. Utrum autem sit melius di immortales sciunt; hominem quidem scire arbitror neminem'.

86 [CIC. Tusculanae disputationes I xli 97]

“Magna me" inquit [Socrates] “spes tenet, iudices, bene mihi evenire, quod mittar ad mortem; necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur. Quam ob rem sive sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui non numquam etiam sine visis somniorum placatissimam quietem affert, di boni, quid lucri est emori! aut quam multi dies reperiri possunt, qui tali nocti anteponantur, cui si similis futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin vera sunt, quae dicuntur, migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e vita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est".

85 [CIC. De amicitia xxii 84]

Par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iamdudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus iis, quibus ceteri serviunt, imperabunt; deinde aequitate iustitiaque gaudebunt, omniaque alter pro altero suscipiet; neque quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam verebuntur; nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.

81 [CIC. De fato xvi 38]

O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi! Si enim aliquid in eloquendo nec verum nec falsum est, certe id verum non est; quod autem verum non est, qui potest non falsum esse? aut quod falsum non est, qui potest non verum esse? Tenebitur igitur id quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse vera et ea non esse nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.

80 [CIC. De officiis III v 22]

Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est. Nam sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertineat, quam alteri acquirere, concessum est non repugnante natura, illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, opes augeamus.

79 [CIC. De officiis III v 21]

Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis. Nam principio tollit convictum humanum et societatem. Si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est, eam quae maxime est secundum naturam, humani generis societatem.

78 [Rethorica ad Herennium IV 20]

Traductio est quae facit uti, cum idem verbum crebrius ponatur, non modo non offendat animum, sed etiam concinniorem orationem reddat, hoc pacto: “Qui nihil habet in vita iucundius vita, is cum virtute vitam non potest colere.” Item: "Eum hominem appellas, qui si fuisset homo, numquam tam crudeliter hominis vitam petisset. At erat inimicus. Ergo inimicum sic ulcisci voluit, ut ipse sibi reperiretur inimicus?” Item: “Divitias sine divitis esse. Tu vero virtutem praefer divitiis; nam si voles divitias cum virtute conparare, vix satis idoneae tibi videbuntur divitiae quae virtutis pedisequae sint.”

77 [CIC. De finibus I vii 23]

Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae 'logike' dicitur, iste [Epicurus] vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. Tollit definitiones; nihil de dividendo ac partiendo docet; non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit; non qua via captiosa solvantur, ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat.

70 [CIC. De legibus II iv 8]

Hanc igitur video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam nec scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei. Ex quo illa lex, quam di humano generi dederunt, recte est laudata; est enim ratio mensque sapientis ad iubendum et ad deterrendum idonea. [ES] [EN]

67 [Rethorica ad Herennium IV xix]

Conversio est per quam non, ut ante, primum repetimus verbum, sed ad postremum continenter revertimur, hoc modo: 'Poenos populus Romanus iustitia vicit, armis vicit, liberalitate vicit'. Item: 'Ex quo tempore concordia de civitate sublata est, libertas sublata est, fides sublata est, amicitia sublata est, res publica sublata est'. [...] Item: 'Nam cum istos ut absolvant te rogas, ut peiurent rogas, ut existimationem neglegant rogas, ut leges populi Romani tuae libidini largiantur rogas'. [ES] [EN]

66 [CIC. Tusculanae disputationes III xvi 34]

Nihil est enim quod tam obtundat elevetque aegritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse, quod non accidere possit, quam meditatio condicionis humanae, quam vitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam. Neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui imbecillitatem generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel maxime sapientiae fungitur munere. [ES] [EN]

65 [CIC. De divinatione II i 1]

Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti quanam re possem prodesse quam plurimis, [...] nulla maior occurrebat quam si optimarum artium vias traderem meis civibus; quod compluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi minime arrogans maximeque et constans et elegans arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus. [ES] [EN]

62 [CIC. Tusculanae disputationes III v 10]

Nec minus illud acute, quod animi affectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam; ex quo intelligendum est eos, qui haec rebus nomina posuerunt, sensisse hoc idem, quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omnes insipientes esse non sanos. Qui est enim animus in aliquo morbo (morbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appellant) non magis est sanus quam id corpus, quod in morbo est. Ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia. [ES] [EN]

61 [CIC. De inventione I i 2]

Nam fuit quoddam tempus cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant, nec ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis administrabant; nondum divinae religionis, non humani offici ratio colebatur, nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus. [ES] [EN]