100 [BOEC. De consolatione Philosophiae IV vi 54]

Neque enim fas est homini cunctas divinae operae machinas vel ingenio comprehendere vel explicare sermone. Hoc tantum perspexisse sufficiat, quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet. Quo fit ut quae in terris abundare creduntur, si disponentem providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas. Sed video te iam dudum et pondere quaestionis oneratum et rationis prolixitate fatigatum aliquam carminis exspectare dulcedinem. Accipe igitur haustum quo refectus firmior in ulteriora contendas.

*** finis vol. I