95 [BOEC. De topicis differentiis I ii 1]

Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Non vero idem est argumentum quod argumentatio: nam vis sententiae ratioque ea, quae clauditur oratione, cum aliquid probatur ambiguum, argumentum vocatur; ipsa vero argumenti elocutio, argumentatio dicitur. Quo fit ut argumentum quidem virtus vel mens argumentationis sit atque sententia, argumentatio vero argumenti per orationem explicatio. Locus vero argumenti sedes vel unde ad propositam quaestionem conveniens trahitur argumentum.