Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quidquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est. Primum itaque, si videtur tibi, dicam, inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et affectatio: haec eo tendit, quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet.