76 [BOEC. Consolatio Philosophiae IV iv 26]

Tum ego: "Cum tuas", inquam, "rationes considero, nihil dici verius puto; at si ad hominum iudicia revertar, quis ille est cui haec non credenda modo sed saltem audienda videantur?" "Ita est", inquit illa. "Nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere, similesque avibus sunt quarum intuitum nox inluminat dies caecat. [...] Vide autem quid aeterna lex sanciat. Melioribus animum conformaveris, nihil opus est iudice praemium deferente; tu te ipse excellentioribus addidisti. Studium ad peiora deflexeris, extra ne quaesieris ultorem. Tu te ipse in deteriora trusisti.