Tunc beatum esse te iudica, cum tibi ex ea [perfecta ratione] gaudium omne nascetur, cum visis, quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil inveneris, non dico quod malis, sed quod velis. Brevem tibi formulam dabo, qua te metiaris, qua perfectum esse iam sentias: tunc habebis tuum, cum intelleges infelicissimos esse felices.