74 [SEN. Ad Lucilium cxxiv 23]

Vis tu relictis, in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum? Quod est hoc? Animus scilicet emendatus ac purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens. Rationale animal es. Quod ergo in te bonum est? Perfecta ratio. An tu ad suum finem hanc evocas, in quantum potest plurimum crescere? [ES] [EN]