Mostrando entradas con la etiqueta san agustín. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta san agustín. Mostrar todas las entradas
73 [AUG. Confessiones XI xviii 24]
Intueor auroram: oriturum solem praenuntio. Quod intueor, praesens est, quod praenuntio, futurum; non sol futurus, qui iam est, sed ortus eius, qui nondum est; tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. Sed nec illa aurora, quam in caelo video, solis ortus est, quamvis eum praecedat, nec illa imaginatio in animo meo; quae duo praesentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. Futura ergo nondum sunt, et si nondum sunt, non sunt, et si non sunt, videri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae iam sunt et videntur.
[ES]
[EN]
[FR]
50 [AUG. Confessiones I vi 8]
Itaque iactabam membra et voces, signa similia voluntatibus meis, pauca quae poteram, qualia poteram: non enim erant veresimilia. Et cum mihi non obtemperabatur vel non intellecto vel ne obesset, indignabar non subditis maioribus et liberis non servientibus et me de illis flendo vindicabam. Tales esse infantes didici, quos discere potui, et me talem fuisse magis mihi ipsi indicaverunt nescientes quam scientes nutritores mei.
[ES]
49 [AUG. Confessiones I vi 8]
Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. Hoc enim de me mihi indicatum est et credidi, quoniam sic videmus alios infantes; nam ista mea non memini. Et ecce paulatim sentiebam, ubi essem, et voluntates meas volebam ostendere eis, per quos implerentur, et non poteram, quia illae intus erant, foris autem illi nec ullo suo sensu valebant introire in animam meam.
[ES]
48 [AUG. Contra academicos I ii 6]
Quoniam igitur alteri vestrum videtur beatam vitam sola investigatione veritatis, alteri, non nisi inventione posse contingere, [...] magnopere specto, quales sententiarum vestrarum patroni esse possitis. Res enim magna est et diligenti discussione dignissima. --Si res magna est, ait Licentius, magnos viros desiderat. --Noli quaerere, inquam, praesertim in hac villa, quod ubivis gentium reperire difficile est, sed potius explica, cur id quod abs te non temere, ut opinor, prolatum est et qua tibi ratione videatur. Nam et maximae res cum a parvis quaeruntur, magnos eos solent efficere.
[ES]
[FR]
28 [AUG. Contra academicos I i 3]
Ipsa [philosophia] me nunc in otio, quod vehementer optavimus, nutrit ac fovet; ipsa me penitus ab illa superstitione, in quam te mecum praecipitem dederam, liberavit. Ipsa enim docet et vere docet nihil omnino colendum esse, totumque contemni oportere, quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit. Ipsa verissimum et secretissimum deum perspicue se demonstraturam promittit, et iam iamque quasi per lucidas nubes ostentare dignatur.
[ES]
[FR]
26 [AUG. Contra academicos I i 3]
Evigila, evigila, oro te; multum, mihi crede, gratulaberis, quod paene nullis prosperitatibus, quibus tenentur incauti, mundi huius tibi dona blandita sunt; quae me ipsum capere moliebantur quotidie ista cantantem, nisi me pectoris dolor ventosam professionem abicere et in philosophiae gremium confugere coegisset.
[ES]
[FR]
24 [AUG. Contra academicos I 1]
Etenim fortasse quae vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est: nihilque seu commodi seu incommodi contingit in parte, quod non conveniat et congruat universo. Quam sententiam uberrimarum doctrinarum oraculis editam, remotamque longissime ab intellectu profanorum, se demonstraturam veris amatoribus suis, ad quam te invito, philosophia pollicetur.
[ES]
[FR]
Suscribirse a:
Entradas (Atom)