Quoniam igitur alteri vestrum videtur beatam vitam sola investigatione veritatis, alteri, non nisi inventione posse contingere, [...] magnopere specto, quales sententiarum vestrarum patroni esse possitis. Res enim magna est et diligenti discussione dignissima. --Si res magna est, ait Licentius, magnos viros desiderat. --Noli quaerere, inquam, praesertim in hac villa, quod ubivis gentium reperire difficile est, sed potius explica, cur id quod abs te non temere, ut opinor, prolatum est et qua tibi ratione videatur. Nam et maximae res cum a parvis quaeruntur, magnos eos solent efficere.
[ES]
[FR]