28 [AUG. Contra academicos I i 3]

Ipsa [philosophia] me nunc in otio, quod vehementer optavimus, nutrit ac fovet; ipsa me penitus ab illa superstitione, in quam te mecum praecipitem dederam, liberavit. Ipsa enim docet et vere docet nihil omnino colendum esse, totumque contemni oportere, quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit. Ipsa verissimum et secretissimum deum perspicue se demonstraturam promittit, et iam iamque quasi per lucidas nubes ostentare dignatur. [ES] [FR]