93 [SEN. Ad Lucilium lxxxix 3]
Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quidquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est. Primum itaque, si videtur tibi, dicam, inter sapientiam et philosophiam quid intersit. Sapientia perfectum bonum est mentis humanae; philosophia sapientiae amor est et affectatio: haec eo tendit, quo illa pervenit. Philosophia unde dicta sit, apparet; ipso enim nomine fatetur quid amet.
92 [SEN. Ad Lucilium lxxxix 2]
Sapientis quidem animus totam molem eius [philosophiae] amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta, dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile est. Nam comprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est.
91 [SEN. Ad Lucilium lxxxix 1]
Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti necessariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi: facilius enim per partes in cognitionem totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum universa mundi facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo spectaculum! Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia contingere hoc non potest, est sic nobis aspicienda, quemadmodum mundi secreta cernuntur.
90 [CIC. De senectute ix 27]
Ne nunc [senex] quidem vires desidero adulescentis --is enim erat locus alter de vitiis senectutis--, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. Quod est, eo decet uti, et quidquid agas, agere pro viribus. Quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? Qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse: 'at hi quidem mortui iam sunt'. Non vero tam isti, quam tu ipse, nugator! Neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis.
89 [CIC. Topica xxi 82]
Coniecturae ratio in quattuor partes distributa est, quarum una est cum quaeritur sitne aliquid; altera unde ortum sit; tertia quae id causa effecerit; quarta in qua de commutatione rei quaeritur. Sitne sic: ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re vera, an haec tantum in opinione sint. Unde autem sit ortum: ut cum quaeritur, natura an doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.
88 [CIC. Topica xxi 82]
Quaestionum autem “quacumque de re" sunt duo genera: unum cognitionis alterum actionis. Cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem huius modi exempla sunt: sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis quaestiones tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur. Horum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione explicatur.
87 [CIC. Tusculanae disputationes I xli 99]
'Ne vos quidem, iudices ii, qui me [Socratem] absolvistis, mortem timueritis. Nec enim cuiquam bono mali quidquam evenire potest nec vivo nec mortuo, nec umquam eius res a dis immortalibus negligentur, nec mihi ipsi hoc accidit fortuito. Nec vero ego iis, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quod suscenseam, nisi quod mihi nocere se crediderunt'. Et haec quidem hoc modo; nihil autem melius extremo: 'Sed tempus est' inquit 'iam hinc abire, me, ut moriar, vos, ut vitam agatis. Utrum autem sit melius di immortales sciunt; hominem quidem scire arbitror neminem'.
Suscribirse a:
Entradas (Atom)