Omnium, quae in hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos, neque opinione, set natura constitutum esse ius. Id iam patebit, si hominum inter ipsos societatem coniunctionemque perspexeris. Nihil est enim unum uni tam simile, tam par, quam omnes inter nosmet ipsos sumus; quodsi depravatio consuetudinum, si opinionum vanitas non inbecillitatem animorum torqueret et flecteret [...], sui nemo ipse tam similis esset quam omnes essent omnium: itaque, quaecumque est hominis definitio, una in omnis valet.
[ES]
[EN]