Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum: sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet. Vis adversus hoc corpus liber esse? Tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum: fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in mentern omnia sine fine concupiscentibus? Nullius rei meditatio tam necessaria est. Alia enim fortasse exercentur in supervacuum. [...] Huius unius rei usum qui exigat dies, veniet.
[ES]
[EN]