Ea enim virtute et sapientia maiores nostri fuerunt ut in legibus scribendis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei publicae proponerent. [...] Nemo enim leges legum causa salvas esse vult, sed rei publicae, quod ex legibus omnes rem publicam optime putant administrari. Quam ob rem igitur leges servari oportet, ad eam causam scripta omnia interpretari convenit: hoc est, quoniam rei publicae servimus, ex rei publicae commodo atque utilitate interpretemur.
[ES]
[EN]