54 [CIC. De officiis II vii 23]

Omnium autem rerum nec aptius est quidquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri. Praeclare enim Ennius: "Quem metuunt, oderunt; quem quisque odit, perisse expetit". Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas [...], interitus declarat, quantum odium hominum valet ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit. Malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem. [ES] [EN]