51 [CIC. De natura deorum III xii 29]

Illa autem, quae Carneades adferebat, quem ad modum dissolvitis? Si nullum corpus inmortale sit, nullum esse corpus sempiternum; corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod dirimi distrahive non possit. Cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum quod effugiat accipiendi aliquid extrinsecus, id est quasi ferendi et patiendi, necessitatem, et si omne animal mortale est inmortale nullum est. [ES] [EN]