41 [CIC. Paradoxa stoicorum VI i 43]

Sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, [...] si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum exspectas, aut ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt? [ES] [EN]