Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum velit; hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia. Nam ceteris in rebus sive praetermissum sive ignoratum est quidpiam, non plus incommodi est quam quanti quaeque earum rerum est in quibus neglectum est aliquid; summum autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est; ex quo tantus error consequitur ut quem in portum se recipiant scire non possint.
[ES]
[EN]