19 [CIC. De natura deorum II xxxviii 96]

Quod si hoc idem ex aeternis tenebris contingeret ut subito lucem aspiceremus, quaenam species caeli videretur? Sed adsiduitate cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi, neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper vident. [...] Quis enim hunc hominem dixerit, qui, cum tam certos caeli motus tam ratos astrorum ordines tamque inter se omnia conexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem, eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur nullo consilio adsequi possumus? [ES] [EN]