72 [SEN. Ad Lucilium xlv 10]

Necessaria iudicat [vita], quorum magna pars supervacua est. Etiam quae non est supervacua, nihil in se momenti habet in hoc, ut possit fortunatum beatumque praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium est; aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae damus et ceteris, sine quibus vita non ducitur. Quod bonum est, utique necessarium est; quod necessarium est, non utique bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eadem vilissima. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat, ut illud ad haec in diem utilia demittat. [ES] [EN]