Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit; aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est [...]. Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest; hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue. Si minus, vitio vitium repelle; spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
[ES]
[EN]