Nefas est nocere patriae; ergo civi quoque, nam hic pars patriae est -- sanctae partes sunt, si universum venerabile est; ergo et homini, nam hic in maiore tibi urbe civis est. Quid si nocere velint manus pedibus, manibus oculi? Ut omnia inter se membra consentiunt quia singula servari totius interest, ita homines singulis parcent quia ad coetum geniti sunt, salva autem esse societas nisi custodia et amore partium non potest.
[ES]