15 [SEN. Ad Lucilium LVIII 26]

Quomodo meliorem me facere ideae Platonicae possunt? quid ex istis traham quod cupiditates meas comprimat? Vel hoc ipsum, quod omnia ista, quae sensibus serviunt, quae nos accendunt et irritant, negat Plato ex iis esse, quae vere sint. Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus, tamquam aut semper futura aut semper habituri. Imbecilli fluvidique inter vana constitimus: ad illa mittamus animum, quae aeterna sunt. [ES] [EN]